라틴어 문장 검색

Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:3)
Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:1)
Habet farinae lupinorum S. I.;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:2)
farinae loli S. III;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:11)
deinde in balneo super uitliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:7)
In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:3)
Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 8:2)
Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:2)
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 13:1)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:4)
Dionysi uero collyrium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 15:1)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 19:1)
Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:5)
aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 27:8)
Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION