라틴어 문장 검색

Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum, quod tueatur, habet, salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권43)
nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권77)
Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권527)
Pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:10)
"Phoebe," ait Ampycides "si te coluique coloque, da mihi quod petitur certo contingere telo!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 33:5)
At illa crinalem capiti vittam nataeque sibique detrahit et passis aram complexa capillis "Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:5)
Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:4)
Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus numine sub dominae lateo atque accenseor illi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:19)
tu tribus gemmis diadema pulchrum offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus sutile vinclum, nomen hoc gemmae strophio inligatae est;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.5)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:3)
Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:1)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
"signa ego Punicis adfixa delubris et arma militibus sine caede" dixit "derepta vidi, vidi ego civium retorta tergo bracchia libero portasque non clausas et arva Marte coli populata nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 56)
cole suburbano qui siccis crevit in agris dulcior:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION