라틴어 문장 검색

Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, et leve Cornifiei parque Catonis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1198)
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti maiestas adeo comis ubique tua est - luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, scaenica vidisti lentus adulteria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1230)
delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est scripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 18)
tantus aeterni favor est Magistri, doctor indulgens ita nos amico lactat hortatu, levis obsequella ut muleeat artus, addit et ne quis velit invenusto sordidus cultu lacerare frontem, sed decus vultus capitisque pexum comat honorem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium3)
"nullus mea barbarus hostis cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque ignotus capta passim vagus errat in urbe transalpina meam rapiens in vincula pubem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2238)
"hoc est monile ecclesiae, his illa gemmis comitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.95)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 373)
Cui talia fanti ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:6)
"Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:2)
" Increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:20)
non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum vestibus inlitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 94)
cetera qui vitae servaret munia recto more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, comis in uxorem, posset qui ignoscere servis et signo laeso non insanire lagoenae, posset qui rupem et puteum vitare patentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 272)
hic tibi comis et urbanus liberque videtur infesto nigris:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:19)
nil comis tragici mutat Lucilius acci?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION