라틴어 문장 검색

Haud alium tanta civem tulit indole Roma, Aut cui plus leges deberent recta sequenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:60)
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco Robur inest animis, non qua tellure coacti, Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis, Cernite:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:9)
Pietate fratres Curvios licet vincas, Quiete Nervas, comitate Rusones, Probitate Macros, aequitate Mauricos, Oratione Regulos, iocis Paulos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVIII2)
pius Aeneas tanta dabit indole dignum propter vitandam adrogantiam tertia persona usus est, ut et quisquam numen Iunonis adoret?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8261)
. 'indoles' autem est proprie imago quaedam virtutis futurae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8262)
hic Melum sociatum Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propin- quam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo con- iunxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 374)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장2)
ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:2)
atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:11)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)
Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis [ne Xenocratem quidem, severissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:7)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Itaque iis omnes, in quibus est virtutis indoles, commoventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION