라틴어 문장 검색

hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet, providere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 94:3)
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit curiatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:1)
Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:2)
Annis postea xx ex eo, quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim armentorum a privatis in publicum averterant, levis aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii consulum constituta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:5)
24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:2)
499M Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:7)
Patiamur, etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:6)
Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:4)
atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:4)
anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:1)
hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:6)
In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:6)
fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:8)
Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor, exitus adprobavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:11)
Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi conprehensis haruspices convocavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION