라틴어 문장 검색

cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante diem magistratu abdicavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 108:1)
postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)
cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat pactionem ratam esse quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 521:1)
cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 29:1)
hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:1)
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 59:3)
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Naevio censor Marcius crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:1)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)
moram triumpho volnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 248:1)
dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum - id enim illi deinde cognominis fuit - summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 274:1)
iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:1)
tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 312:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION