라틴어 문장 검색

sic naturis is ex quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:4)
nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:1)
praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
Quo tamen in bello cum te Pompeius alae [alteri] praefecisset, magnam laudern et a summo viro et ab exercitu consequebare equitando, iaculando, omni militari labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:6)
crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:5)
haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:1)
apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:5)
Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:3)
Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus transitum praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 77 3:2)
Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitavit in orbem verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 48:3)
huc raro in urbem commeat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2128)
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes tela manu iaciens, ter secum Trous heros immanem aerato circumfert tegmine silvam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:12)
hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps neu sinas Medos equitare inultos te duce, Caesar.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 212)
Lydia, dic per omnis te deos oro, Sybarin cur properes amando perdere, cur apricum oderit campum patiens pulveris atque solis, cur neque militaris inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis temperet ora frenis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 81)
desine mollium tandem querellarum et potius nova cantemus Augusti tropaea Caesaris et rigidum Niphaten Medumque flumen gentibus additum victis minores volvere vertices intraque praescriptum Gelonos exiguis equitare campis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION