라틴어 문장 검색

quid commerui aut peccavi pater?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1156)
Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 577)
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi, Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 25)
Ah, Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 421)
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur Commeruisse culpam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 485)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 166:1)
sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:2)
ut est autem necessaria explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:2)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
Hoc non inputo in solutum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 10:5)
Quid sit hoc idos, attendas oportet et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum difficultatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:2)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Non est autem quod istam curam imputes mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:3)
Patietur plus inputari sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION