라틴어 문장 검색

ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseueranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, uix pauci complexu togaque obiecta protexerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 2:2)
inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus conuertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer[o] moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 62장 1:1)
nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:1)
Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos quidem nisi cunctanter et necessario.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:1)
Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto triumphauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 1:1)
nam uox comminantis audita est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:2)
non leviore Pholum manus haec compescuit auro, primus in aeratis posuissem puppibus arma
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 362:1)
nil me mea pignora tangunt, tantum hominum compesce minas, dum litora iuxta
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 639:1)
nunc vere novo compescere frondes, nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 159:1)
canitiem, compesce minas et si tibi natus, parce meo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 322:1)
continuo transibit amor, cantuque trilingui ipsam flammiferos cogam compescere tauros.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 194:1)
Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes "in camo et freno" compescerentur in via. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:19)
Wayne, dux Americanus, qui legioni isti praeerat, seditionem compescere incassum nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.13)
Lites antiquas compescuit, amicitiam consuetudinemque mutuam duas inter gentes restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.81)

SEARCH

MENU NAVIGATION