라틴어 문장 검색

Quod summum bonum est, supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:4)
has inopis undae brevia comminuunt vada, pars vehitur huius prima, pars scopulo sedet;
(세네카, 아가멤논 10:68)
nec crebro illis minatur (contundet enim animos et, quid- quid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri) nec licentiam vagandi errandique passim concedit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:2)
Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 23:5)
Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira in- festissima sibi ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:4)
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:1)
varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:1)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.7)
Te senior turpi sequitur Silenus asello, turgida pampineis redimitus tempora sortis;
(세네카, 오이디푸스 6:22)
"quas pelagi fauces non sic tenuisse vel illum crediderim cui ruptus Athos, cui remige Medo turgida silvosam currebant vela per Alpem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 244)
sed nec turgida contumeliosi lectoris nimium verebor ora, si tamquam gravior severiorque nostrae Terpsichores iocum refutans rugato Cato tertius labello narem rhinoceroticam minetur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem55)
ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:1)
quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)

SEARCH

MENU NAVIGATION