라틴어 문장 검색

denuo cum his bellum commisi, sed frustra consumpto labore, vix per juga montium manus illorum evasi, non paucos meos occisos reliqui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:15)
et in Domino Jesu omnem spem suam ponentes, cum eis bella committerent, et in Dei nomine illic martyrio [0487C] vitam finirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:5)
Turcus, sicut devoverat, scalam fune sublevat, circa moenia fortiter alligat, et submissa voce viros confortans, monet ut indubitanter ascendant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:5)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
Transactis deinde aliquot diebus, omnis primatus et duces Christiani exercitus adhuc haesitantes et vitae diffidentes in tot adversitatibus, et famis pestilentia, bellumque cum tot nationibus committere metuentes, eo quod viribus hominum et equorum valetudine exhausti essent, consilio inito, decreverunt [0505C] legationem mittere Corbahan magistro et principi exercitus et obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:1)
sed quotidie suspecti et solliciti erant ne Christiani ex improviso bellum cum eis committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:5)
Nam vix ducenti supererant equi bello apti, in die qua praelium cum tot nationibus gentilium commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:8)
Dux ex consilio suorum viro sibi confoederato galeam, auro et argento mire insertam, et loricam magnae honestatis contulit, qua Herebrandus de Bullon, miles nobilis et bellico actu insignis, praelia commissurus semper induebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:5)
Turci haud segnius adversus hos frena vertentes, sagittis et arcu fortiter commisere praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:5)
Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:14)
«Populus hic, quem vides et audis in voce exsultationis adversus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Jesu Christi, Filii Dei vivi, committere, scito quod certus est hodie de corona regni [0559A] coelorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:7)
Robertus Northmannorum princeps et Robertus Flandrensis, Oliverius de Jussi, Gerhardus de Keresi, Reynardus de Tul, densata fronte acies a sinistris contra Mauros et omne genus gentilium in campestribus moderabantur ad committendum praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:6)
Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli graviter sagittarum grandine Gallos impugnaverunt, [0560C] tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et viros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:2)
Quibus Tankradus non segniter occurrens, cum illis praelium commisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:10)
Vespere autem facto, dux et tota manus illius per campestria, positis armis, pernoctans [0577B] et ignorans quomodo Tankradus cum Turcis commiserat bellum, totus adhuc de eventu illius erat incertus, quousque ea nocte media incolumis ereptus est cum suis sodalibus, quorum aliqui sagittis gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION