라틴어 문장 검색

Carcinode uero phymata commode his leniuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 25:1)
Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linamentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:4)
siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 78:8)
Commode uero uel super linamenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:4)
maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:4)
- Sed uari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:3)
Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:4)
Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:2)
at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:5)
Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 46:1)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:6)
Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:2)
In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:4)
Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:2)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION