라틴어 문장 검색

Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
sic enim omnes nostras relationes mutat, nostram specificam condicionem in mundo atque in universo, eas aperiens ad ipsam eius vitam communionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:13)
E contra, in fidei confessione omnis vita iter ingreditur ad plenam communionem cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:3)
Homo credens affirmat itaque centrum exsistentiae, altissimum omnium rerum secretum divinam esse communionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:8)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)
Omnes veritates quae creduntur mysterium novae vitae fidei declarant tamquam iter communionis cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:14)
Fides ita confitetur Dei amorem, originem et omnium rerum fulcimentum, quae hoc amore permoveri sinit ut progrediatur ad plenitudinem communionis cum Deo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:6)
In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)
Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:5)
fidem corrumpere significat communionem cum Domino corrumpere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:8)
In « moderna aetate » temptatum est inter homines fraternitatem construere universalem, eorum aequalitate innixam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:3)
Paulatim tamen intelleximus hanc fraternitatem, nisi ad communem Patrem tamquam ultimum eius fundamentum referatur, subsistere non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:4)
Necesse est igitur ad veram fraternitatis radicem regredi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:5)
Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION