라틴어 문장 검색

numeri pluralis hae formae legantur neque in apparatu critico quicquam adnotatum sit, in omnibus codicibus GKRV(H) hi his scriptum extare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말410)
de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 69:1)
In quis Menander, nobilis comoediis Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius Et admiratus fuerat ingenium viri, Unguento delibutus, vestitu fluens, Veniebat gressu delicato et languido.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.6)
Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:1)
Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 11:3)
adnota, quae putaveris corrigenda.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 5:3)
nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:3)
inveni qui mihi copiam consilii sui facerent, ipse praeterea quaedam emendanda adnotavi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 2:2)
Scripsit comoedias Menandrum aliosque aetatis eiusdem aemulatus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:3)
Nunc primum se in vetere comoedia, sed non tamquam inciperet ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:1)
Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 3:2)
mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:5)
Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:1)
Est via Tiburtina intra primum lapidem - proxime adnotavi - monimentum Pallantis ita inscriptum:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION