라틴어 문장 검색

maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
(아풀레이우스, 변명 75:9)
quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:6)
enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:36)
sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt.
(아풀레이우스, 플로리다 16:21)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
"Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:19)
"inquam Modo corollarium idoneum compara."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:22)
"utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:84)
"Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:38)
"amo enim, et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo."
(아풀레이우스, 변신, 5권47)
"Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris."
(아풀레이우스, 변신, 5권92)
"Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:12)
"Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION