라틴어 문장 검색

"video futurum principem quandoque, qui servus Dei taetris sacrorum sordibus servire Romam non sinat, qui templa claudat vectibus, valvas eburnas obstruat, nefasta damnet limina, obdens aenos pessulos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.146)
hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
In medium huc agmen cum vecti Donax;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 722)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec custos absistit limine Ianus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:3)
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:1)
hic, hic ponite lucida funalia et vectis et arcus oppositis foribus minacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 263)
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire recti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:3)
quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 12)
tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 331)
si aurum mihi reddes meum, leno, quando ex nervo emissu's - compingare in carcerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 764)
Cedo de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas nive in carcerem compingi est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 418)
Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es, quae parentis tam in angustum tuos locum compegeris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4238)
in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장43)
Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION