라틴어 문장 검색

Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros suos et ad praesens obsequerentur Arrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 17)
nam quo modo 'victores' dicimus voti compotes, qui quod volunt faciunt, sic 'victos' e con- trario voti impotes, qui non possunt facere quod volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 52)
Terentius "adulescentem adeo nobilem". se dedere id est melius nostro obsequuntur labori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2872)
illi victor ego compos voti aut laetus animi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 171)
obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:7)
sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:7)
iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 95:1)
an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:7)
"Nihil" inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:5)
mundus autem generat animantis compotesque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:6)
animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:7)
Quid autem est inscitius quam eam naturam quae omnis res sit conplexa non optumam dici, aut, cum sit optuma, non primum animantem esse, deinde rationis et consilii compotem, postremo sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:3)
ita efficitur animantem, sensus mentis rationis mundum esse compotem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:1)
Atqui necesse est cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt) animantis esse, nec solum animantes sed etiam rationis compotes inter seque quasi civili conciliatione et societate coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:1)
Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet oti, ad scribendum potissimum conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION