라틴어 문장 검색

evadit modo 'transit'. inremeabilis undae aut perpetuum est epitheton, ut diximus supra, ut sit magnae pietatis et meriti quod ipsi concessum sit reverti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4251)
'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod τυχο`ν dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4772)
quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6243)
responsa secuti hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 335)
Cornutus ut sordidum inprobat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5472)
orion cum pedes incedit medii per maxima nerei stagna Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7631)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
alii hoc inprobant et legunt 'hirquis' - hirqui autem sunt oculo- rum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus - , ut sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 84)
sin ortv quarto n. q. i. c. a. Aratus tertiam dicit ani- madvertendam lunam, hic quartam, non illud improbans, sed hoc magis probans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4321)
inprobant enim aruspices hostiam, quae admota altaribus re- luctatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3953)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
Nec mihi ceterorum iudicio solum videtur, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:4)
Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION