라틴어 문장 검색

licito tandem sermone 'tandem', quia amborum desiderio nox fecerat moram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4681)
responsa secuti hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 335)
est licitum quoniam non contra dixerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3441)
orion cum pedes incedit medii per maxima nerei stagna Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7631)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
et licitum poetae, nomen pro adverbiis aut participiis ponere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8612)
fas versum atque nefas apud homines scilicet, qui spernunt licita, appetentes inlicita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5051)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
Nec mihi ceterorum iudicio solum videtur, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:4)
Primam, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:2)
sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:10)
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet Epicurus", alterutrum fieret necessarium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION