라틴어 문장 검색

Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non virtute [sitis] consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.
(카이사르, 아프리카 전기 54:8)
Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare.
(카이사르, 아프리카 전기 78:4)
Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:5)
Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret.
(카이사르, 아프리카 전기 84:2)
Seditione concitata portas occupant.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:3)
Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:2)
simul infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.
(카이사르, 내란기, 1권 4:6)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit;
(카이사르, 내란기, 1권 36:7)
Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret.
(카이사르, 내란기, 1권 70:8)
Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
(카이사르, 내란기, 2권 13:6)
Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 14:3)
Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur;
(카이사르, 내란기, 2권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION