라틴어 문장 검색

quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:3)
Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:1)
non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:1)
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:5)
Quīntum in urbem dūxit et mox in tabernā sēdēbant vīnum bibentēs.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa34)
quondam in tabernā cum amīcō quōdam sēdēbat cum tabellārius epistolam eī trādidit ā patre scrīptam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae4)
’ dum in tabernā sedent, Marcus ‘vidē,’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit5)
tabernam ingressī vīnum rogāvērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit5)
Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:5)
. ., gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:18)
Pallasque tabernas vindicat;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:6)
Cum victi mures mustelarum exercitu (Historia quorum et in tabernis pingitur) Fugerent et artos circum trepidarent cavos, Aegre recepti tamen evaserunt necem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.1)
hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
dum apparatur, virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 591)
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 189)

SEARCH

MENU NAVIGATION