라틴어 문장 검색

Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:1)
Si anima in manu Dei est, non utique anima nostra sepulcro simul cum corpore includitur, nec busto tenetur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:9)
Sed intellige non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:14)
sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:15)
Ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:6)
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:9)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:11)
Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:7)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:9)
Quid sibi vult illa adjectio de aquae imminutione, cum supputata ratio superior annum conclusisse videatur, qui annus a secundo mense incipit, et in secundum mensem anni alterius usque progreditur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:3)
Ille autem sexto die, quasi perfecto numero quo omnia conclusa sunt opera Dei, quasi perfecta operatione constitutus homo secundum imaginem Dei est, cui etiam iste comparatur qui in diluvio justus inventus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:17)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION