라틴어 문장 검색

Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 42:2)
Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 13:1)
Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 2:2)
Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:4)
Quid non ebrietas dissignat?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0511)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)
"vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:18)
Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:2)
Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION