라틴어 문장 검색

Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
inter concordes dividebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:4)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:3)
Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem - videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:5)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:1)
Quos iam tenet Poppaea concordi fide?
(세네카, 옥타비아 12:6)
polluit ille deus cognatos, solvit amicos, et bene concordis tristia ad arma vocat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 345)
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem, concordique toro pessima semper auis, Penelopen quoque neglecto rumore mariti nubere lasciuo cogeret Antinoo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 53)
"si concors annuis istud, mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas antiquas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 234)
tali sermone peractum concilium, verbisque deae famulante metallo aurea concordes traxerunt fila sorores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 155)
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
"feliciter aevum ducite concordes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 47)

SEARCH

MENU NAVIGATION