라틴어 문장 검색

Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI.3)
dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.4)
viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:4)
ab dextera maximo cum clamore involant impetu alacri, foedant et proterunt hostium copias iure iniustas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 156)
nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2174)
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 231)
Diuicias animo calcans et mente triumphans, Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis, Ne manus ad donum currat nexuque tenaci Viscus auaricie munus constringat adeptum, Neue relatiuam mercedem munera querant, Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION