라틴어 문장 검색

credere vix videor, cum cogar credere partu, vos ego cum vestris concubuisse viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 110:2)
exemplum est animi nimium patientes Ulixes, iactatus dubio per duo lustra mari . tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit, et placidae saepe fuere morae, an grave sex annis pulchram fovisse Calypso aequoreaeque fuit concubuisse deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 106)
"invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi, vestra soror summo concubuisse deo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권367)
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum scilicet, Electram concubuisse Iovi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권31)
( nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, Maian et Electram Taygetemque Iovi), septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권114)
"quarum Maia suas forma superasse sorores traditur et summo concubuisse Iovi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권45)
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
- Ergo si filia magni non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:27)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
Mitto iam osculari atque amplexari:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 179)
Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 330)
" Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum osculantes manum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 13:4)
Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:3)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION