라틴어 문장 검색

talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 18)
Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장60)
age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:23)
numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:3)
Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 59:3)
Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 75:3)
itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore.
(세네카, 행복론, Liber VII 109:2)
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 24:1)
Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:5)
haec est, Marcia, quam pater tuus concupit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:7)
hic scortum meum concupivit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:5)
sic qui naufragium deflet, maria detestatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.51)
Detestor omnis, horreo fugio execror.
(세네카, 파이드라 8:2)
qui concupivit, cuius haut ultra mala
(세네카, Phoenissae 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION