라틴어 문장 검색

Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco 'mortales multos' pro ' multis hominibus' dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium το` ἐπι` τῆͺ φακῆͺ μύρον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 6:1)
Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio sua admirabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:16)
Vix enim datur authores simul et admirari et superare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:55)
sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:2)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
Callidi literas contemnunt, simplices admirantur, prudentes opera earum, quantum par est, utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:13)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
(불가타 성경, 집회서, 1장33)
Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
(불가타 성경, 집회서, 15장22)
Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.
(불가타 성경, 집회서, 25장28)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장17)
Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장11)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)
Id cum essent plerique admirati, "scio me," inquit, "paene incredibilem rem polliceri;
(카이사르, 내란기, 3권 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION