라틴어 문장 검색

Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:3)
Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:2)
Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:3)
Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, exsistuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur et sint vi potius superiores quam iustitia pares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:4)
ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:2)
Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:5)
cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 75:5)
mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:6)
quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 3:1)
Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis statum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 13:4)
immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 2:5)
nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 3:4)
concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION