라틴어 문장 검색

Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
Quo modo res pingens descriptio claudit easdem Nec sinit in uarios descriptum currere uultus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:21)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
Scrupulus in planum descendit, surgit in equm Vallis et in curuum demittitur angulus, orbis Planiciem claudit planumque reducit in orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:36)
Virgam uirgo gerit, qua totum circinat orbem, Qua terre spacium metitur, qua mare certis Limitibus claudit, qua circinat ardua celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:5)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Nascitur ex plumbo rota tercia, nata priorem Reddit et in uultu formam gerit illa prioris, Illic artifices pictoris littera clamat, Qui rerum tractus, mensuras, pondera fines, Limite sub certo claudentes, aera, celum, Astra, fretum, terras simili racione tuentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:4)
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus, Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa Declinare uia, que paucis peruia multis Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:6)
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Solus iure potens, qui summa potencia solus Cuncta potest, a quo procedit posse potentum, Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:15)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION