라틴어 문장 검색

ut eae scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:7)
alia ejus, quae collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:11)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:2)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
Condat stellas luna minores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 7:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:19)
Quos uidet condens radios sub undas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 9:1)
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:8)
Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:11)
In suas condunt animos tenebras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 12:1)
Eadem rapiens condit et aufert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 32:1)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION