라틴어 문장 검색

qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
Nuculam an confixum vis facere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:6)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
qui, cum Achivi coepissent . inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, Solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:3)
qui, cum Achivi coepissent inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:3)
an verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 9 1:4)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:28)
Expulsus regno nemoris qui profugerit, Paludis in secreta veniet latibula Et proculcatas obteret duro pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.7)
'Deflectamus' inquam 'dum videmus, ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:4)
Multi eius modi casibus debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:3)
sic ego Fortunae telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 78)
pars cadit hamatis misere confixa sagittis . nam volucri ferro tinctile virus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1028)

SEARCH

MENU NAVIGATION