라틴어 문장 검색

transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes - quae et vera erant - pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 438:1)
si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 525:1)
ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 99:1)
sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, qui legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, redit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 178:1)
Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2147)
Alcesimarchvs Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 18)
Et nota quod si predictis benivolus fueris, benivolum animum erga teet res tuas facient, et obsequia tua circa te finem non habebunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION