라틴어 문장 검색

& calor ferri candentis (si rectè conjector) quasi triplo vel quadruplo major quam calor aquae ebullientis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:8)
Lineamenta solutionis postulant ut coniunctim paupertati bellum inferatur, dignitas desertorum restituatur et eodem tempore natura curetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:9)
Per hunc praesentem mediatorem Israel coniunctim ambulare didicit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:4)
illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 208:1)
ut hic, fur quadruplum solvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:3)
nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:7)
Qui sciens damnum dederit, quadruplum soluat, qui inscius, simplum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.1)
' Ut rogationes' inquit 'nostras, seu placent seu displicent seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 430:2)
diceturque quadruplus sesqualter, quadruplus sesquitertius, quadruplus sesquiquartus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:11)
Namque xl ad denarium quadruplus est. Igitur quadruplum si dividas, duplum facies, qui est scilicet xx. Nam xx ad denarium duplus est. Hunc si medium constituas, medietatem geometricam perferet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:15)
Sin vero omnes in ordinem quadrupli disponantur, hi qui naturalis numeri quadrupli sunt, ut unitatis quadruplus, et duorum triumque et quattuor atque quinarii et ceterorum sese sequentium, et ad eos aptentur a novenario numero inchoantes semper sese novenario praecedentes, tunc duplicis sesquiquartae proportionis forma texetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 11:1)
Sit enim in ordine hoc modo numerus naturalis, ut sub eo quadrupli et tripli subponantur, sub primo quadruplo primus triplus, sub secundo secundus, sub tertio tertius, et eodem modo cuncti eiusdem primi versus tripli in ordinem digerantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 6:4)
Sed hi inveniuntur, si omnibus a quaternario numero continuatim quadruplis constitutis a ternario numero triplices comparentur, eruntque duces quadrupli, comites tripli.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 6:3)
Et propterea si fg esset ad ce ut fY ad cY, id est ut fr ad cR, (hoc est ut fr ad FR & FR ad cR conjunctim, id est ut fT ad FT & FG ad ce conjunctim,) quoniam ratio FG ad ce utrinque ablata relinquit rationes fg ad FG & fT ad FT, foret fg ad FG ut fT ad FT;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 5:9)
) incrementum resistentiae ut velocitas & incrementum velocitatis conjunctim, id est ut spatium data temporis particula descriptum & V - R conjunctim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION