라틴어 문장 검색

utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:2)
aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 1:4)
Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:7)
Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:1)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ;
(세네카, 행복론, Liber IV 122:6)
Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:5)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Quid ad caeli naturam intemperantes ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 31:5)
Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:2)
Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 17:5)
Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:2)
Aliquando etiam obirati potentibus de- tegemus hunc affectum intemperanti libertate.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:2)
iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 19:4)
Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION