라틴어 문장 검색

si protinus irritatum est, scire licet jam carcinoma esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 11:3)
a cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes irritet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:2)
ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:6)
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum irritare consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 22:1)
Ea plus pondere nocent, quo vesicam urgendo vulnus irritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:2)
si plus aequo assumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 5:6)
ac sic eam irritet, et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 13:6)
sociis, quae viderat, ordine pandit inritatque sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:146)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:1)
Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores inritaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장1)
saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장4)
inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장4)
Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장1)
Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION