라틴어 문장 검색

Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: " Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ";
그래서 큰 소란이 벌어졌는데, 바리사이파에서 율법 학자 몇 사람이 일어나 강력히 항의하였다. “우리는 이 사람에게서 아무 잘못도 찾을 수 없습니다. 그리고 영이나 천사가 그에게 말하였다면 어떻게 할 셈입니까?” (불가타 성경, 사도행전, 23장9)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
지혜로운 자가 어디에 있습니까? 율법 학자가 어디에 있습니까? 이 세상의 논객이 어디에 있습니까? 하느님께서 세상의 지혜를 어리석은 것으로 만들어 버리지 않으셨습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장20)
epistolās enim scrībae dictat.’
서기관에게 편지들를 읽어주고 계십니다.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat32)
descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes.
왕궁의 서기관 방으로 내려가니, 거기에는 모든 대신이 있었다. 곧 엘리사마 서기관, 스마야의 아들 들라야, 악보르의 아들 엘나탄, 사판의 아들 그마르야, 하난야의 아들 치드키야를 비롯하여 모든 대신이 앉아 있었다. (불가타 성경, 예레미야서, 36장12)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset maxime commendans ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 2:2)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
'Super cathedram Moisi sederunt scribae et pharisaei;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:19)
Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:24)
Si haec igitur, quae ad nimiam tuae petitionis instantiam vigili cogitatione conscripsimus, Gualteri amice, attenta curaveris aure percipere, nil tibi poterit in amoris ante deficere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:1)
In ulteriori parte libelli tuae potius volentes utilitati consulere, de amoris reprobatione tibi nulla ratione petenti, ut bona forte praestemus invito, spontanea voluntate subiunximus et pleno tibi tractatu conscripsimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:5)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Tecum modo cogites, quam castigata Whitfeldi poemata ipso superstite in publicum prodiissent, quae posthuma licet, et ab adolescente conscripta, tam eximie elucescunt.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:5)
Carminis huius ero calamus, non scriba uel actor, Es resonans, reticens scriptoris carta, canentis Fistula, sculptoris scalprum uel musa loquentis, Spina rosam gestans, calamus noua mella propinans, Nox aliunde nitens, lucteum uas, nectare manans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION