라틴어 문장 검색

et quodcumque fovent studii privata voluntas ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant dissensu celebri trepidum damnantia murmur, si consulta patrum subsistere conscriptorum non aliter licitum prisco sub tempore, quam si ter centum sensisse senes legerentur in unum, servemus leges patrias:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권180)
hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge viventis domus ut dicata martyris esset, ergo ter senis sacra candidatis, dives Optato, simul et Luperco, perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis, ede Successum, cane Martialem, mors et Urbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.33)
qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto reddere personae scit convenientia cuique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:3)
propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:3)
patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 203:3)
vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 194:2)
Ne patres conscripti videantur circumscripti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:4)
Sed alia aliis licentia est, patres conscripti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장22)
ceterum vos patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장49)
Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장66)
Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장73)
"Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장3)
Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장61)
Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장10)
Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION