라틴어 문장 검색

"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:3)
tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus esse sublatas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:1)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:4)
'quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 94:4)
cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 4:6)
deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 4:2)
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 717)
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, acribus est stimulis eliciendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:2)
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 165:3)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
Increpat hos "vitio" que "animi, non viribus" inquit "Gorgoneis torpetis" Eryx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 16:1)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION