라틴어 문장 검색

tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:2)
nunc te uocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba meas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 54)
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 537)
itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 389:2)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장5)
euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5224)
nam et vocales coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 181:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION