라틴어 문장 검색

Postquam spatio languentia nullo Mutua conspicuos habuerunt lumina vultus, Et fratres natosque suos videre patresque, Deprensum est civile nefas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:26)
Nos in conspicua sociis hostique carina Constituere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:48)
Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis, Gloria conspicuae deliciumque domus, Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris Et Ganymedeo luceat unda choro:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, L1)
teretis truncos 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, ut incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2071)
quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum, conspicuum id regi fecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2896)
conspectus conspicuus, conspicabilis, nam pro nomine participium posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5881)
dicendo autem 'multa' ostendit corporis proceritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5862)
haec autem comparatio pertinet ad solam corporis proceritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7639)
vel ignobilibus, id est non conspicuis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6782)
tyrio conspectus in o. 'conspectus' conspicuus in habitu pontificis, cuius se officium dicit in templi consecratione sumpturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 172)
atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:3)
hora septima Vesp. R. P. Valentinus Estancius, Brasiliae agens, Cometam vidit Horizonti proximum ad occasum Solis brumalem, capite minimo & vix conspicuo, cauda verò supra modum fulgente, ut stantes in littore speciem ejus è mati reflexam facilè cernerent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:3)
Duces eorum, qui capitibus cornua Suis ligarant, ut conspicuum in proelio Haberent signum quod sequerentur milites, Haesere in portis suntque capti ab hostibus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION