라틴어 문장 검색

Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:6)
Sic domat indomitum domitoque boue cautus arator, Sic ueterem sequitur iunior ille bouem.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:12)
"constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quodetiam in vestrum civem severiter vindicaretis."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:11)
"Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:20)
proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:2)
"Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:6)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
Nam primo illo testimonio scripto, confestim legere et in Saxonica lingua interpretari, atque inde perplures instituere studuit, ac veluti de illo felici latrone cautum est, Dominum Iesum Christum, Dominum suum, immoque omnium, iuxta se in venerabili sanctae Crucis patibulo pendentem cognoscente;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:1)
Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:12)
Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 30:1)
Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 31:1)
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 12:1)
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:1)
Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION