라틴어 문장 검색

quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 28)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo, metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 111)
iam meas opplebit aures sua vaniloquentia.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 19)
filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 668)
Multo ecastor magis oppletis tritici opust granariis, ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 670)

SEARCH

MENU NAVIGATION