라틴어 문장 검색

nunc de aris deorum inmortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장24)
igitur, uti constitutio mundi ad terrae spatium inclinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장3)
itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 11:2)
Sic, quamvis alia atque aha cuique constitutio sit, conciliatio constitutionis suae eadem est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 16:3)
" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:1)
" Verum erat quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:4)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION