라틴어 문장 검색

Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:7)
In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:2)
181. Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae demutari non possunt quotiescumque regimen mutat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:1)
Quae efficiuntur non semper sunt rationalia, quae saepe oeconomicis variationibus sociantur, quibus fructus aliter aestimantur atque re valent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:6)
Si haud anguste conspicimus detegere possumus magis innovatae productionis variationem, minore impactione ambitali cum efficiatur, emolumenti multum afferre posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:5)
Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:3)
Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 4:4)
dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:3)
eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 117:2)
Dico autem ‘formam’ et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 36:2)
adeo constructiones ibi positae evadent eaedem cum constructionibus hic descriptis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 56:2)
Proindeque Variatio tota, ex summa omnium horariarum Variationum tempore praedicto conflata, est 164", seu 2'. 44".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 27:13)
Variatio Satellitis è Jove spectati, est ad Variationem Lunae ut sunt toti motus Nodorum temporibus periodicis Satellitis & Lunae ad invicem, per idem Corollarium, adeoque in Satellite extimo non superat 6". 22"'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:11)
Est autem Variatio tota, Sinuum differentiae BD respondens, ad variationem illam horariam ut diameter BD ad arcum Gg;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 33:11)
constructiones Problematis XV & Casus primi Problematis XIV vertentur in constructiones Problematum ubi Asymptoti dantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 100:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION