라틴어 문장 검색

quīntō diē post mortem Caesaris, ubi Quīntus ad forum advēnit, ingentem turbam vīdit tōtum forum complentem.
카이사르의 죽음 5일 후, 퀸투스가 광장에 도착했을대, 광장 전체를 가득 메우고 있는 거대한 무리를 보았다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae28)
Haec ipsa, ut spero vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis."
혹시라도 제가 마음을 속이거나 여러분이 지배하기보다 복종할 용의가 있지 않는다면 제가 원하는 이런 것들을 여러분들과 함께 집정관으로써 수행할 것입니다." (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장29)
Iesus autem dixit illis: " Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ". Et mirabantur super eo.
이에 예수님께서 그들에게 이르셨다. “황제의 것은 황제에게 돌려주고, 하느님의 것은 하느님께 돌려 드려라.” 그들은 예수님께 매우 감탄하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장17)
Tunc Festus cum consilio locutus respondit: " Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis ".
그러자 페스투스가 고문들과 상의하고 나서, “당신은 황제께 상소하였으니 황제께 갈 것이오.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 사도행전, 25장12)
At illi dixerunt: " Caesaris ". Et ait illis: " Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ".
이에 예수님께서 그들에게 이르셨다. “그러면 황제의 것은 황제에게 돌려주고, 하느님의 것은 하느님께 돌려 드려라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 20장25)
Dicunt ei: " Caesaris ". Tunc ait illis: " Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ".
그들이 “황제의 것입니다.” 하고 대답하였다. 그때에 예수님께서 그들에게 이르셨다. “황제의 것은 황제에게 돌려주고, 하느님의 것은 하느님께 돌려 드려라.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 22장21)
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ".
그때부터 빌라도는 예수님을 풀어 줄 방도를 찾았다. 그러나 유다인들은 “그 사람을 풀어 주면 총독께서는 황제의 친구가 아니오. 누구든지 자기가 임금이라고 자처하는 자는 황제에게 대항하는 것이오.” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장12)
numeroso consule consul cingeris et socios gaudes admittere patres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:346)
Hoc consecutus est Revilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:4)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 192)
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:1)
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:1)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Constat hunc egregium senatorem Romanum quoque et consulem atque patricium tempore praedicti Joannis papae floruisse, a Sylvestro papa vicesimi, et eum in illa persecutione Christianorum qua in Joannem papam caeterosque Christianos Theodericus saeviit, una cum praedicto Symmacho occubuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION