라틴어 문장 검색

Magis enim videtur hominum utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:5)
Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:3)
Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem contempsit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:7)
Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:7)
Quod si potentia cooperante divina pro nostra poterimus voluntate perficere, nil nobis in hac vita posse gratius evenire cognoscas, quia corporis pudicitia et abstinentia carnis res est, quam apud Deum et homines expedit cunctis habere et eam modis omnibus conservare, quin ea neglecta nullum in homine bonum posset esse perfectum plene.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:3)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
' Mulier vero vetita mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit et sic est penitus interempta veneno.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:7)
Nullus enim nisi ex superbiae supercilio alium contemnere posset.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:2)
Sic postquam Enceladi dejecit fulmine fratres Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:2)
Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:9)
et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:11)
ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:24)
Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:7)
Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:2)
quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION