라틴어 문장 검색

Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 7:3)
quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 2:2)
nostri quoque ultimo cadendi contemptu, occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:2)
Hanc autem adbreviationem superscripta, in quantum potui, exerpsi ego Andreas, licet indignus, presbyter de historiae Langubardorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 24)
neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii.
(아풀레이우스, 변명 22:3)
Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius.
(아풀레이우스, 변명 54:11)
quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui nata?
(아풀레이우스, 플로리다 7:7)
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est.
(아풀레이우스, 플로리다 7:8)
"Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:10)
qui cunctorum obstinatione confusus indigna murmurabundus cum vellet exsurgere,
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:10)
"Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:4)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:5)
indigna suorum parentum et nutritorum incuria usque ad duodecimum aetatis annum, aut eo amplius, illiteratus permansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:4)
ibique diu prostratus orabat, quo Deus Omnipotens, propter suam misericordiam, mentem illius amore suae servitutis multo robustius per aliquam infirmitatem, quam posset sustinere, non tamen quo eum indignum et inutilem in mundanis rebus faceret, ad se penitus convertens corroboraret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION