라틴어 문장 검색

Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites vulgares reddere viliores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:18)
Certissimum enim est amorem semper rependi aut amore mutuo aut contemptu intriseco et secreto.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:18)
Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foveas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non avaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:20)
Fidem illis nimiam ne adhibeas qui prae se ferunt contemptum divitiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:2)
In principio, veluti in defensione sua utpote qui contemptui exponuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:10)
Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:25)
Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:5)
Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:7)
Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:8)
Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
(불가타 성경, 집회서, 47장31)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
(불가타 성경, 호세아서, 9장15)
Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.
(불가타 성경, 호세아서, 10장15)
Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장18)
Atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION