라틴어 문장 검색

Cuius quanta fides in Deum, quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.7)
Audiuimus autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo Osuald, cuius excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum frequentium operatione claruerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:2)
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:2)
ubi merita illius multis saepe constat Deo operante claruisse uirtutibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:12)
" Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:17)
Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.3)
Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 413)

SEARCH

MENU NAVIGATION